314'
Parte Seconda
qui a Lacedaemoniis missus fuerat, Bomanorum dux Regulus victus est ultima pernicie. Nam duo milia tantum ex omni Romano exercitu refugerunt, quingenti cum imperatore Begulo capti sunt, xxx milia occisa, Regulus ipse in catenas coniectus.
') sott. naves. — 2) a Roma; - vedasi pag. 320, nuin. 7, n. 2.
9.
M. Aemilio Paullo, Servio Fulvio Nobiliore coss., ambo Romani consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum na-vium classe. Primum Afros navali certamine superant, Aemi-lins consul centuin et quattuor naveshostium demersit, triginta cum pugnatoribus cepit, xv milia ho«tium aut occidit autcepit, militem suum ingenti praeda ditavit. Et subacta Africa tum fuisset, nisi tanta fames fuisset, ut diutius exspectare exercitus non posset. Consules cum victrici classe redeuntes circa Siciliani naufragium passi sunt. Et tanta tempestas fuit, ut ex quadrin-gentis sexaginta quattuor navibus octoginta servari vix potue-rint, neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est.
10.
Finito Punico bello primo, quod per xxin annos tractum est, Romani iam clarissima gloria noti legatos ad Ptolemaeum, Aegypti regem, miserunt auxilia promittentes, quia rex Syriae Antiochus ei bellum intulerat. Ille gratias Romanis egit1), auxilia non accepit. Iam enim fuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex Siciliae Hiero Romam venit ad ludos spectandos et ducenta milia modiorum tritici populo donum exhibuit.
4) gratias agere = render grazie ; ringraziare.
11.
Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam pro-f'ectus est, Tiberius Sempronius in Siciliam. Bellum Carthagi-niensibus indictum est. Hannibal, relieto in Hispania fratre Hasdrubale, Pyrenaeum transiit. Alpes, adliuc ea parte invias, sibi patefecit. Traditur ad Italiana lxxx milia peditum, xx milia equi tum, septem et triginta elephantosadduxisse. Interea multi Ligures et Galli Hannibali se coninnxerunt. Sempronius Gracchili. cognito ad Italiani Hannibalis adventu, ex Sicilia exer-citum Ariminum traiecit1). P. Cornelius Scipio Hannibali pri-