I. - Versioni dal latino.
A) Da Eutropio (Compendio della Storia Romana).
1.
Condita civitate, quam ex nomine suo Romani vocavit, Romulus haec egit. Multitudinem flnitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum Consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbis Romae nationes atque ea-rum virgines rapuit. Commotis bellis1) propter raptarum iniu-riam, Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum, orta subito tempestate, non comparuisset, anno regni tricesimo septimo ad deos transisse dixerunt.
4) suscitate o scoppiate le guerre.
2.
Post Priscum Tarquinium Servius Tullius suscepit impe-rium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegit; montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit; fossas circa murum duxit. Primus omnium censura ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum in-cognitus erat. Sub eo Roma, omnibus in censum delatis1), ha-buit capitum lxxxiii milia ciyium Romanorum cum iis qui in agris erant. Occisus est scelere generi sui Tarquinii, fìlii eius regis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat uxorem.
l) fatto il censimento ; - e letter. ?
3.
Commovit bellum urbi Romae Tarquinius Superbus, sep-timus atque ultimus regum, qui fuerat expulsus, et, collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus consul et Aruns, Tarquinii filius, invicem