Omaggio a Dante Alighieri di

Pagina (523/656)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina  Immagine

      523 francisca ariminensisSanguino qui nostro superas foedavimus oras| Si facilis foret ň nobis qui temperat orbem| Cum prece ferremus vota| ut tibi digna rependat Praemia| quandoquidem nostri miseresceris ultro. Quidquid et audire et quidquid modo farier optas| Et fari| atque audire sedet sententia nobis| Quando silent nobis| sorte ut fit| murmura venti.
      Ad mare| quo praeceps agmen provolvit aquarum Eridanus| superi ne certent cornibus amnes| Terra jacet| qua caeli hausi spirabile lumen. Ille Amor| ingenuis qui promptius implicat ignes Cordibus| hunc cepit vultu forma'que decenti| Quae mihi rapta| modusque etiamnum quippe remordet ; Ille Amor| optato capiti qui parcere nescit Non uri igne pari| huic me sic devovit amantem| Ut nullo (ipse vides) divellor tempore ab ilio ; Ille Amor| ille ambos fato nos perdidit uno. Sed qui nos laesit| sedes manet ima Caini.
      Haec illi breviter nobis sunt ore locuti. Quos postquam accepi quae sint passi aspera rerum Fantes| demisi vultum| fixumque tenebam Usque solo : at Vates quid|| ait| mine pectore versas ? Tunc ego suscipiens contra fari : ah dolor 1 illis Quot dulces curae| ima et quot suspiria finem Sollicitis peperére malum| aeternumque manentem ! Tum Manes ipsos conversos ita adloquor orsus: Quae tufanda infanda adeo| Franeisca| tulisti Me tristi pietate simul| lacrymisque fatigant. Verum age| qua vobis re| vel quo noscere pacto Fecit Amor dubiis esset quae fiamma medullas| Dulce sibi dum quisque aleret sub pectore vulnus ?


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina  Immagine

   

Omaggio a Dante Alighieri
offerto dai cattolici italiani
di
Tipografia Monaldi
1865 pagine 656

   

Pagina (523/656)






Cum Praemia Eridanus Terra Amor Cordibus Quae Ille Amor Ille Amor Caini Fantes Usque Vates Quot Sollicitis Manes Quae Franeisca Fecit Amor Dulce Sed Quos Tunc Tum Verum